Hľadaný výraz: Mal 1,2-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, 3 Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti. 4 Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel”.

1

mail   print   facebook   twitter